carmina libraria Solomonis Proverbia et Ecclesiastes, per D. Alvarum Gomes et Eobanum Hessum

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|solo|001


Hie. Britonius ad lectorem

 

Quae Solomon diffusa nimis verbisque solutis

      Ordine tam stricto carminis iste canit,

Quam sapientem igitur veterem reputaveris illum,

      Iure novum hunc doctum tam modo lector habe.

5

Dum legit fructus operis, non linquere flores

      Cernitur, arte decus pinxit utrumque gravi.

Usque adeo ut dubium est quid sit cognoscere maius

      Istius ingenium vel Solomonis opus.

Qui legit hanc hominis seriem, dementit ad altos

10

      Si superos vitae carpere nescit iter.