carmina libraria Silius Italicus, Punica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|sili|001


Aspicis illustris lector quicumque libellos

      Si cupis artificum nomina nosce, lege

Aspera ridebis cognomina Teutona, forsan

      Mitiget ars musis inscia verba virum.

5

Conradus Sweynheym Arnoldus, Pannartzque magistri

      Romae impresserunt talia multa simul

Petrus cum fratre Francisco Maximus ambo

      Huic operi aptatam contribuere domum.