carmina libraria Sidonius Apollinaris, ed. et comm. Ioannes Baptista Pius

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|sido|001


Frondiferum nemus et nemoris non obvia lustra

      Silvaque non viridem caedua falce comam,

Multicavi latebrae tophi latebrosaque montis

      Terga Lycaoniis vix adeunda feris.

5

Vestra cicuticines misero date iubila Fauni

      Arcas et hirsuto succinat ore deus,

Si modo sola queunt cum montibus horrida tesqua

      Duraque commissam saxa tenere fidem,

Si modo sola queunt silvestria numina lapso

10

      Ferre salutifera mite levamen ope.

Vror ut Aetnaeae tum cum Catinensia flammae

      Moenia anhelato praecipitant cinere,

Ut Liparaeus ager utque Aeolis insula flagrat

      Meque vaporato Vesbius ore premit.

15

Deposito non praestat opem Podalirius aegro:

      Cura Machaonia maior et ista manu.

Obstrepite, o Satyri lacrimis non ulla misello

      Auxilia: impliciti lingua querentis erit.

Ambrosias lacerata genas, lacerata capillos,

20

      Funereum comita cypris anhela rogum,

Cinnamaeos nimium lacerate pharetiger artus,

      Cinnama in exanimum funde cadaver Amor.

Me tua saeva faces, pariter saeva arma sagittae

      Nunc peragunt aequi iudicis ore reum;

25

Tu mihi Palladios latices nectarque bibenti

      Tantaleum, ostenso melle, venena paras.

Tunc ego, Maeoniis forsan non viribus impar,

      Pro Phrygiis sumpsi lydia plectra modis;

Quisque dabas lacrimas parili modulamine sumpsi

30

      Organa et horrisonae Gygia fila chelys,

Barbyte, maestificis non commoda visa querelis

      Dulciter aut gemina nabla citata manu.

Cum mihi se passu violenta Tragoedia maesto

      Atque Menandrei musa beata salis.

35

Et mihi se herois regali cincta caterva

      Offerret sacro diva verenda gradu,

Fleximus ingenium ad praedulcia mella Philetae

      Et Tei placuit ebria Musa senis.

Tu mihi materiam, tu carminis orsa dedisti

40

      Articulis moderans dulcia fila tuis.

Carmen erat nitidum si forsan Orontide myrrha

      Munditer implesset nostra puella sinum.

Aut sibi si modicos Sicyonia vinxet aluta

      Aetherios pellis aut hederosa pedes.

45

Si crinem crinisque globos fluidasque capronas

      Arabicae undasset gutta beata fabae,

Crinis erat crinisque globi fluidaeque capronae

      Carmen et diaci carminis historia.

Cantabam, memini, Clario praestare capillo

50

      Nec tantum in Bromia fronte iacere decus,

Si Tyrios sumpsit cultus Coasque lacernas,

      Gaudebat versu facta superba meo.

Sic mihi deperiit dubiae lanuginis aetas

      Floridiorque animi veris honos abiit.

55

Tu focus erroris, tu causa sagittifer ales

      Tyndaris et dubiae tu Cytheraea rati.

Stulte, quid exerces surdas pueriliter auras

      Saxaque lachrimulis humida facta tuis.

In tua me dono bona mens sacraria ducas

60

      Huc ubi sunt celsi libera signa Iovis.

Propositum est teneri sera vincla resolvere amoris,

      Et si Leucadii mors subeunda maris.

Leniat interea sacri mea pagina vatis

      Vulnera cui meritum nomen Apollo dedit.