carmina libraria Christioph Scheiner, rosa Ursina

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|sche|001


Ursinae Dux Gentis, ave, tibi plaudit Olympus;

      Currit in obsequium Phoebus et Ursa tuum.

Signa genusque suum mutis incidere saxis

      Si potuere alii, Fors ea magna fuit.

5

Signa genusque tuum Caelestibus indita fulgent,

      Orbibus. Ursinos fixit in axe Deus.

Macte animi virtute, Heros, genus alte. Trophaeis

      Quod nimis arcta tuis est humus, astra petis,

Maecenati auctor