carmina libraria Iohannes Reuchlin, phorcensis scenica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|reuc|001


Sebastianus Brant

 

Accipe Vangionum praesul venerande Ioannis

      Capnionis nostri comica dulciloqui

Quo duce Germanos comoedia prisca revisit

      Et meruit soccis Rhenus inire novis.

5

Barbarico ex fumo flammas meus ille decoras

      Capnion elicuit. Gratia multa viro.

Multum docta cohors, multum cirrata iuventus

      Debet Capnioni, multa Thalia meo