carmina libraria Repertorium vocabulorum exquisitorum, editum a Conrado Turicensi

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|repe|001


Unde liber venerit praesens si forte requiras

      Quidve novi referat perlege quod sequitur.

Bertoldus nitidum hunc impresserat in Basilea

      Utque adeat doctos protinus ille iubet.

5

Ille quid abstrusum si diva poemata servant

      Exponit: lector ingeniose scies.

Quid lacum Teucri, dignum quid Graecia gessit

      Praeterea magnus quae videt Oceanus;

Si libet interdum raris gaudere libellis

10

      Dispeream si non hic liber unus erit.