C. Lycinii decatonsticon ad Candidum lectorem
Si memorem tentas fieri te candide Lector
Atque inter celebres nomen habere viros
Perlege quod priscae specimen praegrande Ravennas
Edidit et coelo laudibus usque loca.
5
Et potes et debes merito censere magistrum
Artificis genii iudiciique simul.
Eia igitur cuncti veneramur numen in aevum
Et meritas laudes quisque poeta canat.
Graecia non similem vidit nec Romula tellus
10
Nec non posteritas est habitura. Vale