carmina libraria Prudentius, opera poetica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|prud|001


Pierios ductor lyricae nunc cede cohortis

      Et cantus differ Pindare laude tuam;

Tuque lyrae sileas nosti qui tendere chordas;

      Spectantur lachrymae largius ore fluant.

5

Molles siste procul cantas quae Lesbia amores

      Quam rupe excelsa Leucadis unda tulit.

Langueat et nostri flacci venusina lucerna

      Qua primus latios tollit in astra duces.

Hic sanctam venerare lyram non falsa deorum

10

      Numina laudantem quam pie lector habes.

Sed canit ut patris corde omnipotentis ad ima

      Venit ut erigeret iam ruitura decus.

Ut nostra vestitus erat iam carne caduca

      Docta dedit flagris cetera membra cruci.

15

Vicit ut invictus mortis loca tristia saevae

      Ad superos vinctos et sua regna ferens.

Purpurea late rutilanti sanguine turmas

      Personat ac quantus militis ardor erat.

Virginis et magnae matris vestigia quaeque

20

      Prima terit, sponsam dulcius inde sonat.

Quae iuvenis pertesa viri sitit oscula sponsi

      Ore novum cuius lac quoque melle bibit.

Armat et in vitium claro certamine turmas

      Compugnas animus vincat ut ipse sibi.

25

Symmachus infernis aram referebat ab oris;

      Contudit hanc vani numinis ara iacet.

Non venus incesta hic, hic mars seu furta Iovisque

      Stupra patent veterum turbaque foeda deum.

Sed pia, sed casta, sed fortia sanctaque lector

30

      Omnia securo sanctius ore leges.