carmina libraria Policarpus Smyrnaeus, opera Dionysii, convertit etiam Marsilius Ficinus

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|posm|001


thetrasticon in profundissima opera maximi Dionysii

 

Auditor Pauli Dionysius optimus ille

      Philosophus verum doctus amare Deum.

Scripsit quae multis sunt abdita quaeque moderni

      Theologi libris inseruere suis.

5

Seraphicus sanctusque Thomas Dionysii

      Te passim testem gaudet habere Deum.

 

hinc liba sacro Graecorum nectare farta Advena Iohannes spondeo meo Carolo

 

Maxime Francigenum cui regia fortia fulgent

      Munera votiferi sint tibi grata tui.

Vos qui Romuleas nescitis temnere thermas

      Attica ne pigeat sumere gymnasia.

5

Quorum si quaedam per me scintilla relucet,

      Versibus Ausoniis, si libet, aspicite.

Molestum si non nostri munire laborem

      Firmetur vestri pondere iudicii.

Si quid nodosum durumve notatur in ipso

10

      Parcite Cecropidis Attica tela sequor.

At si mendosus declinat tramite recto

      Mellifluo vestro famine corrigite.

Quod si quorundam mordetur dente feroci

      (Hoc leve namque meo contigit Hieronymo)

15

Ut vero stabulis mameat fundamine firmo

      Regali stathmo figere sufficiet.

Crediderim multos tangentum summa sophiae

      Non despecturos donula nostra fore.

Sudorisque gravis tentabunt carpere fructum

20

      Forsan virtutem vilia verba tenent.

Saepe solent spinis redolentes crescere flores,

      Nodosae vitis sumitur uva ferax.

Lumine sidereo Dionysius noster Athenas

      Areopagites magnificusque sophos.

25

Primo commotus Phoebo subeunte selena

      Tempore quo stauro fixus erat Dominus.

Mox ut conversus mira supefactus eclypsi

      Consequitur gaudens ierothea ducem.

Qui mox edoctus praeclarus namque magister

30

      Pneumatis excelsi fonte renatus erat.

Nec mora perfulgens caelestis duce sophiae

      Atridas edocuit de quibus ortus adest.

Namque ferunt Paulum qui Christum sparsit in orbem

      Ipsi felices imposuisse manus.

35

Ut mox perfectus doctoris summatus instans

      Rexit Cecropidas pugil archiereus.

Alta dehinc volitans paulum supra alta secutus

      Empyrei caeli tertia regna videt.

Supicit ad Seraphin primos sanctosque Cherubin

40

      Aetherosque thronos quo sedet ipse Deus.

Post hos virtutes dominatus atque potentes

      Agminibus sacris enitet ordo sequens

Mentibus axiramis tertia taxis inest.

Hos igitur numeros tibi trinos numine septos

45

      Praedicti patris mystica dicta docent.