carmina libraria Paulus Pompilius, vita Senecae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|pomp|001


testimonium vitae Callixti Tertii Pontificis Maximi pie integerrimeque actae quocumque suae aetatis anno

Paulus Pompilius ad Musam suam

 

Qui nunc heroum meditaris carmina Clyo

Dic age num latios tentas ornare Catones;

Numquid Aristiden vel qui vi contudit omnem

Sparthani fastum libertatemque redemit

5

Et patriis potuit felix occumbere Thebis

An potius lectis praeconia cantibus illi

Adicies contra nimbos atque aequora terris

Omnibus est ingens cui condita lignea moles

An qui iram aversi modulatus Mablia flexit

10

Saepe Dei. Certe non frustra Barbiton aptas

Concinnnasque fides, admota comminus aure

Tentatis nervis et hianti molliter ore

Nec tu etiam Poebum dictura es, vanaque priscae

Numina culturae cum nondum clara per omnes

15

Bissenis terra tuba vocibus acta cucurrit

Ingenium tu Musa meum cui dicere laudes

Est proprium. Dic quem nuper tibi contigit altae

Ob mentis pretium virtutes atque retentas

Mirari exemplum nostrae admirabile vitae.

20

Nimirum hic Alphonsus erit; sic Serabis illum

Patria sed terno Calixtum Roma vocabit

Ordine Pontificum Petri cum prora nataret

Temonem docto cessisse aliquando magistro.

Borgia Progenies antiqui sanguinis unus

25

Nobilis hic atavis doctrina motibus omni

Parte Delethei dignissimus ore poetae.

Vera cano; quo fit verear ne premere quicquid

Historiae; pariter totus testaturet orbis.

Dic rogo quis nam hominum nostro qui tempore sacris

30

Se dederit rebus sponsa requiescit in una?

Huic satis una fuit commissa Valentia iusto

Cum titulo. Renuens apicem et vi paene coactus

Puniceum accepit sed et alti culmen honoris

Cui inhiant alii; potuit quoque ferre rogatus.

35

O caecae mentes hominum quas pessima turbat

Ambitio. Clausa ostendunt his artibus astra

Alphonsi modus et vitae frugalis honestas.

Noverat ante tamen fortunae quaslibet horas

Ipse suae divinitus. Ergo optavit et istis

40

Esse exemplo aliis in rebus. Denique tractu

In toto vitae? Quis regum foedera pacem,

Quis bellis curat poni ferventibus arma?

Quis pacat populo? Quis conciliabula solvit?

Semper ad haec praesto est Alphonsus Borgia. Terra

45

Atque mari. Nunc ad zephyrum, nunc missus ad Eurum

Nunc recta septem legatus adusque Triones.

Verum quo raperis? Satis est iam Musa canatur

In Turcas odium bellique impigra voluntas.

Sancte senex coelo statim subiture parabas

50

Tune arma in Turcas? Byzanti tune putasti

Magnanime atque invicte senex munimina posse

Iam per te redimi scythicis defensa sarissis.

Sed iam te reddit coelo octogesimus annus.

Mitte libros. Legisti iam satis. Huc pete vultus

55

D ivinos; illic tibi contemplare tuendo

Lecta et apud summum nostri reminiscere regem..

Nos quoque quo capiat stellantis regia Caeli

Sint haec pauca satis Clyo. Iam Barbiton intra

Thecam conde suam et serva. Cras plura canemus.