carmina libraria Angelus Politianus, opera

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|poli|001


Petri Criniti

 

Hic hic viator paululum gradum siste.

Vatem potentis spiritum vides clarum

Qui mente promptus acri et arduum spirans

Ac summa quaeque et alta consequi suetus.

5

Is ille ego Angelus Politianus sum

Fovit benigno me sinu Flora et illic

In fata cessi Parthenopeos reges

Cum Gallica arma irruerunt minabunda,

Tu vale et hoc sis meriti memor nostri.

 

eiusdem Criniti Monodia de laude Ang. Politiani

 

Siren relicto Daunio

Quaerebat ubi consisteret

Diuque vagula devolans

Accessit amnem lassula

5

Arni fluentis leniter

Et commorata satis iter

Parabat inceptum sequi.

Sede ecce dum vaga subvolat

Audit repente rem novam

10

Novosque numeros et nova

Carmina canentis Angeli.

Itaque statim in labra convolat

Dulci lepore perlita

Et -inquit- hic libet agere,

15

Hic hic morabor sedulo,

Ubi gratia decor et Venus

Tam blanditer simul canunt

Carmenque fundunt aureum.

Tu nunc valebis Dauniae.

 

Ex Strotii filii epogrammatibus

 

Quid Lycias fortes? Quis Phtiae carmina vatis?

      Transmissos Deli quis neget huc tripodas?

Quippe huc assidue Phoebus Musaeque parentant

      Et caros lacrymis saepe lavant cineres.

5

Quin si fata velint tegerentur numina, sub qua

      Angelus obdormit Politianus humo.

 

Incerti cuiusdam

 

Politianus in hoc tumulo iacet Angelus, unum

      Qui caput et linguas res nova tres habuit.