carmina libraria Polydorus Vergilius Urbinas, Anglicae historiae libri vigintiseptem

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|pol2|001


Symon Grinaeus lectori

 

Anglia Bistonio semper gens inclyta Marte,

Quanta quibusque animi nongentos mille per annos

Gesserit, imperium firmans adamante revincto,

Intulerit quoties vicinis genti bus arma

5

Seu procul eiecit populantem finibus hostem

Seu domuit saevos immania colla tiranno,

Maxima magnanimum Polydorus facta virorum

Praeclare Latia primus canit omnia bucca.