carmina libraria Polydorus Vergilius, proverbiorum libellus

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|pol1|001


Polydori Vergilii ad librum suum epigramma

 

Ade liber genio Guidi suffultus et aura

      Recto ad feltranos tramite curre lares.

Si quem (praemoneo) tetricam subducere frontem

      In te nasutum Rhinoceronta vides;

5

Aut tristis ronchos effundere saepe repandis

      Naribus et miro verba canina modo;

Ne timeas: illi te displicuisse iuvato,

      Esses cui gratus si malus ipse fores.

Sis gravis huic ergo, simul invidiosus et asper

10

      Ast aliis quaeso iam bonus usque sies

I, pete, sic Dominum quo non est doctior alter

      Aut armis maior nec pietate fuit.

Qui te magne Cato vel te gravitate Camille

      Praestat Nasicam vel probitate pium,

15

Inclyte vel Caesar tibi nec clementia maior

      Qui (fateor) saevis hostibus aequus eras

Huic igitur placeas: te hic amet foveatque clientem,

      Cuius ubique sacro numine tutus eris

I citus: excipiet raptim nunc curre libelle

20

      Ad Dominum licet haud nobile munus eas

Non hic agenoreas miratur namque lacernas

      Suspicit ast tantum qui valet ingenio.