carmina libraria poemata Pythagorae et Phocilidis cum duplici interpretatione Viti Amerbachi

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|poem|001


Uvol. Faustus ad autore

 

Carpitur in vivis virtus; post fata quiete

      Vivere cum grata posteritate solet.

Fortiter interea duros superare labores

      Te decet atque tuis nos cumulare bonis.

5

Tempora et interea nos longa precabimur omnes

      Vitae vita tuae qui tua turba sumus.

 

idem ad lectorem

 

Hoc candore legas oro relegasque libellos

      Quos tibi dat docti Musa benigna viri.

Sic fructum studiis quantum communibus affert

      Hic tibi cum multis inde legendus erit.

5

Et pariter mecum lector venerabere doctum

      Pectore quod moneo candidiore virum.