carmina libraria Plutarchus, opuscola

Aldus Manutius Romanus Iacobo Antiquario Perisino s.p.d.

 

Aldus venit en, Aldus ecce venit,

Nostrum sinciput occiputque nostrum,

Mel, sal, lac quoque circulumque solus,

Graios altera et altera Latinos

5

Qui apprendendo manus, reduci omneis

In verum modo limitem, superbos

Victores superans Olympiorum.

Nunc, o, nunc iuvenes ubique in urbe

Flores spargite: vere namque primo

10

Aldus venit en, Aldus ecce venit.