carmina libraria Plautus, Catullus

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|plau|001


Hactenus abiecit cariosos docta libellos

      Et mutilos lusus turba Catulle tuos

Lesbiacas norat Lachrymas nec passeris ullus

      Funera, squalebat nobile vatis opus

5

Maxima Parthenius Latiae dispendia linguae

      Non tulit et patriae publica damna suae.

Excussit salebras abstrusaque sensa reclusit,

      Amissumque capit pagina prisca decus.

Intret in arcanum lepidi penetrale poetae

10

      Quisque, gerit faciles iam nova charta iocos.

Vos reducem lauro vates ornate Catullum

      Parthenio satis est civica sola meo.