carmina libraria Aeneas Silvius Picolomineus, praecepta artis rhetoricae

Silvius Aeneas hetrusca gloria gentis

      Artem rhetorices condidit hancce Pius.

Quam modo De Amerbach duce te pressisse Iohanne

      Urbs Basilea quidem gaudeat usque velim.