carmina libraria Antonius Philoteus, Aetnae topographia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|phil|001


epigramma

 

Aetna furit, flammis resonant ardentibus antra,

      Discissum interdum perstrepit igne solum.

Hinc oculis procul apparet cum lumine tellus,

      Auribus et capitur Trinacriae fremitus;

5

Igne Ceres sine, sic poterat disquirere natam,

      Et tedae incensae parcere luminibus.

At metuit nimbos atra caligine mistos,

      Quos ructat fumos, et vomere Aetna solet.

Umbrososque sinus, lucos, spelaea ferarum,

10

      Aetnaeos ignes, ignibus alma petens.

Sic liber hic claris collucens ignibus Aetnae,

      Et de scribentis lumine lumen habens.

Invenies lucos, saltus, tenebrosaque lustra;

      Umbrosae valles, et nemora alta patent.

15

Nil tamen offendes obscurum, aut nubibus atrum,

      Scribentis lumen discutit ingenii.

Atrum namque quie esse potest ubi montibus ignes

      Lucent? atque nivis candida bruma nitet?

Mons splendet, liber hic elegans praefulget ubique,

20

      Nam doctrinae de lumine, lume habet.

Lux nitet, hic doctrinae fulget lumen, et Aetnae;

      Praestringitque oculi candida nix aciem.

Ne metuas atri hic aliquid, vel cernere fusci;

      Ignem ubi commistum repperies nivibus.

25

Parce ignes, tedasque nitenti inferre libello:

      Nam Clarius clare scribere sic docuit.

 

τοῦ αὐτοῦ

 

Aἶτνα πυρὸς ῥύακας προβάλλουσ’ αἰὲν ὁτ’ αἴθει

      δείκνυσιν ἐντεῦθεν κλήσιος ἡ ἧς ἔτυχεν.

Νῆσον ἐπαυγάζει φλόγας ἠΰτε λαμπάδας αἴρει,

      ἐκδέχετ’ ἐξ ὄρεος φῶς ἔτι καὶ πεδίον.

5

Ἀλλ’ ὁ γράφων χώραις αὐτὴν, καὶ οὔρει δῶκεν,

      καὶ πυρὶ φῶς μάλα, καὶ τοὔνομ’ ἀπειρέσιον.

Ἐμφαίνων χλοερούς τε τόπους κραναόν τε κάρηνον,

      τῶν περιναιόντων ἤθεα φῦλα τρόπους.

Βιβλίον οὖν λάμπει στίλβον τόγε πλεῖον ἁπάντων

10

      οὔρεϊ καὶ πυρὶ φῶς ἀΐδιον παρέχον.