carmina libraria Georgius Peurbachius, tabulae eclypsium

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|peur|001


Ioachimi Vadiabi de Sancto Gallo poetae et oratoris nuper Caesareis manibus laureati in laudem operis epigramma

 

Qui fragili censes morituram in corpore mentem

      Huc ades: verum carmine disce brevi.

Anne vides quantas pernix discurrat in artes

      Quamque per occultas evolet orbis opes?

5

Non satis est terras et aquae terrestria nosse,

      Non satis aequoreas aereasque vices.

Altius in sacros rapitur progressa recessus

      Et vicina deis sidera tractat humi.

Dumque tenebroso membrorum carcere clausa est

10

      Maxima coelestis signa vigoris habet.

Quis neget aethereas nostras ab origine mentes?

      Quis non divinas astrigerasque putet?

Sidereos orbes motusque et corpora coeli

      Lucida et aeternas perspicit arte vices.

15

Fortunata viris isthaec scrutantibus olim

      Et fuit et nunc est docta Vienna suis.

Qui docet et sequitur coelos sine fine rotatos

      Hos Collimitii provida cura dedit.

Tantum ut ad Astronomos veniant monumenta nepotes

20

      Et longo duret tempore partus honos.