carmina libraria Franciscus Petrarca, opera Latina

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|petr|001


de commendatione impressionis Francisci Petrarchae elogium Sebastiani Brant

 

Gloria Petrarchae tanto est cumulata decore

      Ut sibi nil addi, nil minuive queat.

Quicquid enim humanis potuit complectier usque

      Usibus excultis arte vel ingenio

5

Hoc meus ingenue novit bonus ille poeta

      Calluit et cunctas funditus historias

Omnibus his spretis, sed enim haec fucata veneno

      Saecula mortifero liquit et illecebras.

Et nemora et montes habitans colit atque frequentat

10

      Secreti calles et loca sola placent.

Proinde sibi obtinuit famamque decusque perenne

      Et fieri meruit carior inde Deo.

Illic solus enim tot digna volumina scripsit

      Quae vitiata quidem et sparsa fuere prius.

15

Pressimus haec nuper, sed adhuc nonnulla supersunt

      Tangere quae nostras non potuere manus.

Plurima Amerbachio debes Francisce labori,

      Multa etiam nobis quod bene tersus ades

Sed tua te virtus, tua te praestantia dignum

20

      Reddidit hoc nostro crede, labori. Vale