carmina libraria Matheolus Perusinus, tractatulus

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|peru|001


hecatostichon Andreae Boner Landaviensis ad lectorem

 

Immemor heu nimis est hominum mens usque caduci

      Corporis et caeca mole gravata iacet

Vis cadit ingenii docilis Polyhymnia languet

      Ni ferat auxilium casta Minerva suum

5

Ergo age nunc tenebras dum riserit apta iuventus

      Discutias animi dogmata culta petens.