carmina libraria Guilelmus Paraldus, sermones dominicales

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|para|001


ad doctorem Venedelinum Stainbach theologiae specimen et ornamentum pro indice ab eo composito in homilialogum Domini Guiglielmi parhisiensis

 

Disertissime Vendeline patrum

Divinae moderator et palestrae

Idem non modicus tuus poeta

Commendat sine bladulo susurro

5

Usum quem publicum tuo labore

Conatus vigili et innare nocte

(Quae res in numerum dicare divum

Convenit veteres scientiores)

Iam nunc fructiferum indicem et venustum

10

In librum popularis addidisti

Huius sermologi genus ad omne

Virtutis vehementer incitantis

Peccatum soliti execrare acerbae.

Hoc propter meruit, cole perenne

15

Auctor posteritatibus sacrandus

Has grates referant tibi minores

Lectores duce quo tua Minerva

Invenisse queunt libro repente

In toto optima quaeque non tacenda

20

Omne ad propositum satis decenter.

O sudor veneratione dignus

Utcumque est stomacho legas benigno

Muse bebelie rudes ofellas

Solum mnemosynon tui clientis

25

Orans ut tibi sit perenne carus

Et notus bene pessimus poeta,

Tanto pessimus omnium poeta

Quanto tu optimus es theologiae

Doctor. Nestoreos vale per annos.