carmina libraria Iohannes de Nova Domo, decreta concilii Basiliensis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|nova|001


decreta Concilii Basiliensis

ad urbe Basileam epigramma Sebastiani Brant

 

Concilii decreta tui Basilea videre

      Si libet, hoc praesens perlege mater opus.

Mox quoque confessus patrium submittere et acta

      Complacet et Synodi singula facta tuae.

5

Illa quidem multos obstrusa fuere per annos;

      Nunc duce divino numine abire parant.

Vultu hilari et laeto clementem prorsus adibunt

      Et doctum in primis Cardineumque virum.

Hinc tibi magnus honos patria o domus inclyta divum;

10

      Longius atque tuum fulget abinde decus.

Haec Synodo et studio generalibus omnia Rheni

      Oppida praecellis Martigenisque viris.

Iamque vale: irradient te sydera fausta per aevum

      Et faveant ceptis numina cuncta tuis.