carmina libraria noctes Atticae, recogn. Beroaldus, ed. Iohannes Connellus

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|noct|001


Aegidii Maseriensis ad ingenuum bonaeque indolis adolescentem MC carmen

 

Dulci Pierios Auli de fronte liquores

      Hauri, quo in toto dulcius orbe nihil.

Ebibe pampineo refluentia palmite vina

      Collige dulce virens quod vel Hymettus habet.

5

Cinge caput nitidum florenti fronde repelle

      Mirthum subviridi floreque fronde caput.

 

MC responsio

 

Pungit Apollineum mea pectora fortius oestrum

      Sentio et Aonios fundere corda lacus.

Haud aliter visa ardescit pascente iuvenca

      Taurus et accedens fortior efficitur.