carmina libraria Iohannes Nauclerus, de simonia

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|nauc|001


tetrastichon H. Bebel ad lectores

 

Noscere si lector funesta Simonis iniqui

      Crimina delectant sacrilegumque nefas;

I cito nec tardes nostrum voluisse libellum

      Qui tibi doctrina ubere fonte dabit.

 

 

elegia Heinrici Bebel iustingensis. Ad omnium laudatarum artium cosultissimum virum ac patronum singularem Ioannem Nauclerum Thubingensis ecclesiae prepositum gymnasiique Cancellarium

in Simoniacos

 

Eximios inter cunctis memorande diebus

      O Nauclere viros et probitatis honos,

Quod modo suscepta est per te provincia rerum

      Scribere sacrarum de ambitione librum

5

Et solet a nostris nunc illa simonia dici

      (Namque Simon sceleris hic magus auctor erat)

Rem facis imprimis dignam nec laude carentem

      Atque sacerdoti iure cavenda mones.

Nam cum dira Iues vitiorum regnet in orbe

10

      Infandumque scelus agmine cuncta trahat,

Nulla tamen maior pestis. Vesania nulla

      Illius exuperat impietatis iter.

Quod si non fallar, si sim non sordidus auctor

      Divitiae pingues hoc peperere malum.

15

Omne malum nobis funesta pecunia primum

      Intulit et fortis luxuriantis opes.

Praestabat quondam castos ecclesia mores

      Cum Petrus in summa sede regebat inops;

Cum nondum marmor crustataque tecta ferebat

20

      Ipse locus templi gemmiferasque trabes.

Cana fides mundo viguit cum paupere cultu

      Stabat in exigua fervens aede calix.

Tunc viguit virtus, tunc nos Astrea colebat

      Iusque suo pretio docta Minerva fuit.

25

Pontificum at postquam paupertas sobria cessit

      Et capiat luxus quos sacer ornat honos,

Nullum crime avest facinusque cupidinis atque

      Aurum omnes pulsas iam pietate colunt.

Victa fugit bonitas, aurum veneramur in orbe

30

      Auro lex cessit mox sine lege pudor.

Auro pulsa fides, auro celestia dona

      Mercamur, tanta est ambiotiosa fames

At sunt iam plures qui iusta vocabula turpi

      Praetendunt sceleri et talia verba vomunt:

35

"Emptor ego non sum, sed munus munere penso

      Sic homines lusos credit et ipse deos.

At vos praesbyteri (res non est parva) videte

      Quam late pateat hoc animae exitium.

Nec bene concordi scriptores mente feruntur

40

      Sensaque multorum congerit iste liber.

Post ea quid teneas solitus narrare diserte

      Mitia prae duris sed ratione legit.

At tu cui rigor est cordi sequere ipse Catones

      Et quorum gravitas scripta severa probat.

45

Hic consolatur miseros dulcissimus auctor

      Ne spes destituat in scelera atque trahat.

Hoc est: in dubiis procedit calle benigno

      Auctore eximio vel ratione fovens.

Ergo frequens verses (moneo) studiose sacerdos,

50

      Haec monumenta bonis semper amanda viris

Ut possis animo sapiens vitare fideli

      Hoc animae exitium sacrilegumque nefas.