carmina libraria Petri Mussonii Virdunensis tragoediae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|muss|001


ad Clarissimum et admodum Reverendum D. Rodulphum Gazilium Doctorem Sorbonicum Collegii Aurelianensis Societatis Iesu Fundatorem explicatio Superioris Tabulae

 

Dum claustra Gallo Romula milite

Prima tuetur militia puer

Martinus et Persis tremenda

Pannonius movet arma tyro;

5

Campoque anhelum cornipedem fodit

Spectante turma Bucephalum velut

Ludens apricantem domabat

Aemathius melior parente.

Repente pleno gramine pauperis

10

Adstat cadaver, cui cutis horrida

Contracta ruga, semihiantes

Orbe rotant oculi reducto.

Livore totos perpetuo lues

Incrustat artus machina tibiam

15

Infida fulcit, nec minus qua

Integer est, metuit ruinam.

Ergo severa lege necessitas

Precatur assem, quo media endromis,

Quo vile crustum iam minantis

20

Tardet adhuc mala tela fati.

At ense tyro non gravior levi,

Nudaque onustus non mage parmula,

Qua parte ieiuni latratum

Contineat rabiemque ventris

25

Mendica caelo vota suadeat

Narrare? Vultu exterminet aspero?

Aut dum querelas larva cantat

Terque quaterque nigros bacillo

Cruentet artus? An vacuo aequore

30

Laetus citato quadrupede emicet:

Ruatque sustentetque et aret

Gyret agens habilis per orbes?

At non iuventus, esuriem fugat

Spectata campo. Reiicere, heu pudet;

35

Frustra laborat posse; frustra

Pauperiem dolor est coactum.

Consulta fundo zona ter intimo

Votum fefellit; lumine ter polum

Suspexit irato ter acri

40

Bile tumens iecur incitavit.

Dum cura pectus nobile dividit

Sagum susurrans lene Favonius

Subit repente, et purpurati

Orbiculat pretiosa limbi.

45

Hic tum recepto numine fervidus,

Vagina iberam ducit yapigem,

Levaque ruptam parte vestem

Ingerit increpitans timenti.

Grates parabat. Diffugit ocius

50

Volante penna, seque manipulo

Reddit gregali, mox futurus

Opprobrium ioculare turmae.

O si qua coelo te pietas videt,

Illustris heros, eveniat dies

55

Qua te paludatum triumpho

Aethereae vehat aula Romae!

Tali fugacem prosequitur prece

Piisque malas fletibus irrigat

Addixit astris Christus; inde

60

Bis Tyrio saturata succo,

Noctemque vincens irradiat chlamys,

Caeli aeviterno condita scrinio

Tellure vox omni repostas

Dum excitet imperiosa gentes.

65

Rodulphe, quis te hac pinxit imagine

Sancte latentem? Qualiter aegida

Bona occupavit fraude ductam

Phydiaci nova forma caeli.

Te clara virtus extulerat sacras

70

Martini ad aras; praepositus Patres

Ad iura cogebas verendos,

Idem hominum medius Deique.

At pulchra rerum spernere prodigus

Praebenda muta, quo superindui

75

Possit secundis abdicato

Pauperies animosa mundo.

Plus mirer eius munera; plus tua?

Martinus una se chlamyde exuit

Tu te ipse Martino exuisti

80

Et dubitas placuisse Christo?

 

ad eundem

 

Ergone putri fornice quos senex

Dudum sepultos urnula commovet?

Suprema quos adiudicavit

Funereo Lybithina busto.

5

Exosa coelo machina si caput

Coelo propinquum sublevet, ultimo

Donabit aevo, numinumque

In numerum moritura ponet?

Aut forte Musis sacta sororibus

10

Iovisque nato limina Fulvius

Si ponat, aeternabit omnis

Pone sequens series nepotum?

Aut te Deorum coetibus inserat

Marcelle virtus? Atque vetat mori

15

Si templa virtuti superbo

Aedifices ruitura saxo?

Speres et aevi tempora si fides,

Donata sacris aedibus Attili?

Pioque non ingrata tecto

20

Te pietas Acili beabit?

Non sic superbi marmoris aequore

Vel celte quicquid scripseris, hoc edax

Absumet aetas, sic Deorum

Sic pereunt monumenta Regum

25

Inscripta vivis nomina mentibus

Aeterna restant unica sic tuum

Rudolphe nomen per sequentes

Conspicuum volitabit annos.

Devota Divis atria quae facis

30

Musisque coelorum aemula, nesciunt

Subesse fatorum voraci

Imperio cariemque vincunt.

Vivax Rodulphum concinet aevitas

Spretoque saxi munere te sibi

35

Trans stagna lethes evehendum

Posteritas numerosa tradet.

 

 

ad eundem

 

Rudolphe doctae gloria laureae

O Parisini dulce decus soli,

Quis charitatis te sacrato

Igne senem stupeat pereso?

5

Dum te in remoto littore Sequaenae

Lassus palestrae Palladicae puer

Artus fatigatos sopore

Sub veridi recreas salicto.

Extemplo ab astris ignea Charitas

10

Labens, iacentem sic temere in thoro

Molli reclinavit rosarum,

Et violis pia membra texit.

Ardensque alumni fata recludere

Sic ora solvit, pars animae altera

15

Rudolphe Christi, quid pusilla

In tenero iacularis aevo.

I, perge felix, te Sapientia

Duddum secundis ominibus vocat,

Pindique deduductum per antra, et

20

Molle supercilium, beatas

Sorbonae in arces tollit, ubi nitens

Sudore, laurum praemia frontium

Aeterna doctarum mereris,

Ostro humeros solito decorus.

25

Mox docta puris ora tumens aquis

Ruis profundo flumine Regius

Ecclesiastes, et cupitis

Arva lavas sitibunda lymphis.

Proh! Quantus atrae sudor adest stygi?

30

Quae criminosis dira phalangibus

Dum pulpito crebrum tonante

Proteris Eumenidum cerastas.

Frustra Sabaudis orta paludibus

Caliginosas impietas faces

35

Quassavit, infidamque frustra

Tartareo vomit ore turmam,

Laevique vultu lubrica respici

Cohors Dionis, non sine libero

Impura castae fata genti

40

Idalio meditatur arcu.

Frustra; nam Iesu fida phalanx tui,

Refringit omnes haresis impetus,

Castoque deducit triumpho

Lucifugos Veneris sodales.

45

Te copias teque auspicia, et tuas

Praebente sedes, hinc tibi adorea

Ribebit aetas, hinc parentem

Usque feret domus haec Iesu.

Tum larga deplens pocula Delii

50

Vates Rudolpho dimidio sui

Sacrat Sophocleum cothurnum,

Melpomene tibi gestiente.

Haec sunto amoris pignora; dein simul

Vos reddet astris tarda necessitas

55

Longum bibetis caelo amorem

Ambrosia saturi beata.

Sic elocuta virgine, et arduas

Scindente nubes ocius excutis

Faustum soporem, Charitatis

60

Indocilis cohibere flammas.

 

 

ad eundem

 

O docte Patris caeliferi nepos

Maiae propago, tu superis Deum

Communis interpres et imis

Gratus utrasque domus pererras.

5

Condenda moles: est animus supra

Caeli coruscos tollere fornices

Aeternitati post futuram

Pyramidem, mihi dexter adsis.

Opaca furvae regna proserpinae

10

Linquant Myrones, Praxiteles Mii.

Praetende virgam viperinam

Redde animas cineri sepulto.

Quiid lentus audis vota? Quid obsidet

Aerata nigri limimina Taenari

15

Trifauce bacchatus latratu

Cerberus, et prohibet regressum.

Ergo sepultis manibus est nefas

Mortalis auras visere luminis,

Immitis aeterno rigentes

20

Sunt admante fores Averni.

Esto, moretur, vertere non licet

Iurata divis, fata, novus mihi

Favebit Orpheus, et vocata

Illice saxa cheli ciebit.

25

Vides ut actae carminis Entheo

Furore rupes , marmoream in struem

Acuminentur, ut minanti

Vertice mox super astra surgant,

Ut illa Reges quattuor efferant

30

Cervice flexa, quam placido advolet

Superne descensu rosaque

Ambrosiae Dea pulchra fundit.

Videre dextro Numine vota Di

Caput superbum Pyramis exerit,

35

Quam non vetustas, non corusci

Tela Iovis iaculata sternant.

Post saecla stabit, nempe sacer labor

Vatum perennat, musaque deteri

Igara, tellurem relinquit,

40

Et supero caput abdit orbe.

Rudolphe Phoebi care sororibus

Tibi camoenae caesariem implicant,

Plauduntque viventi triumphos:

Gloria sera venit sepulchro,

45

Ne sint pudori munera carminum

Laudanda praestas, quid memorem sacras

Aedesque collatasque sedes

Et patrii data iura fundi.

Quid te minorem vellere praedicem

50

Martiniano, quo pietas tua

Aevo beato munerentur

Ipsa suis opulenta damnis.

Cui non stupendum iudicium fuit?

Et melle sermo dulcior Attico?

55

Cum lene stridentis susurro

Pulpita subsiluere linguae.

Tibi efficacis cedit Ulyssei

Mens cata laurum, quo properas levis

Talia, laudes parce, parce,

60

Ingenii tenuare culpa.