Ad lectorem pro historiae commendatione Glareani carmen
Si quid in hoc mundo quod mortales iuvat omnes
Historia est uno non celebranda modo.
Historiae nostrae iustissima regula vitae,
Historiae debet quicquid in orbe viget.
5
Historiam cognosse iuvat, didicisse iuvabit
Dum rigido Arctoo fulmen ab axe ruit.
Corniger arcano quaedam volumina Moses
Tradidit et quicquid Biblia sacra tenent.
Historia est Evangelium, sacra dogmata Pauli
10
Quaeque ab Apostolis sunt semel acta viris.
Huic, ergo huic uni invigiles prudenter oportet
Care puer quisquis tendis ad astra viam.
Huic totum te dede puer, caelestia quondam
Praemia laturus perpetuumque decus.
Ad clarissimum virum Dominum Sebastianum Munsterum F.V.
Vidimus historiam,et rerum pandecta tuarum
Quibus nihil nec amplius nec doctius.
Haec aetas habuit Musis et Apolline dignum
Longisque vix videbitur post saeculis.
5
Felix qui possit tantarum pondera rerum,
Tot principes, tot orbis ingentes duces,
Vrbes tot, populos modicis includere chartis:
Adeo nihil fatiscit ingens illa vis.
Ingenii mentisque vigor et cura futuri
10
Et nomen immortalitatis arduae.
Fortunate senex: numquam tua grandia scripta,
Munstere, delebunt Nepotes posteri,
Cum famam superes, quae te bene grata sepultum
A lividis malisque linguis eximet.
15
Ergo si quod habes vegetum sub corde senili
Robur micatque luminis fomes sacri,
Confice quod superest. Modici est tibi meta laboris
Et orbis hoc munus novum desideras.