carmina libraria Iohannes de Monte Regio, epitoma in almagestum Ptolomei

Ad lectorem

 

Regius hic mons est, sedes veneranda Iohannis

      Quem legis auctoris lector amice libri.

Indicat ingenium paucis quod contigit olim.

      Nam reserat clausum quicquid Olympus habet.

5

Astrorum cursus et qua ratione moventur

      Non nisi, crede mihi, mens generosa capit.

Namque subit caelos venturaque praecipit illis

      Prospera ut eveniant multaque novit opem.

Astrologos igitur merito veneramur honore:

10

      Roma secuta illos iam caput orbis erat.