carmina libraria Boninus Mombritius, de dominica passione

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|momb|001


domini Mombritii Mediolanensis ad sanctissimum dominum Sixtum quartum summum pontificem de dominica passione

liber primus

 

Alter ab insubribus liber optime maxime praesul

      Te petit; hoc etiam pignus amoris habe.

Tu Franciscus eras, sacrae mirabile nomen

      Ante crucis vestis et crucis instar erat.

5

Nunc autem Petri cum sis successor et heres,

      Isque sui ligno more pependit heri

Cur est quod timeam pendentem scribere christum

      Et cruce confixum multa nefanda pati?

Dedcus haec olim solique latronibus apta

10

      Nunc rerum mediis frontibus extata honos.

Et hac nostra salus veterisque redemptio culpae

      Et hac ad caeli sydera terra patet.

Annue meque iube susceptum pergere munus,

      Propositam Domini iam cano Sixte crucem.