carmina libraria Iohannes Moller, sequentes iuris controversi positiones

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|moll|001


Viro Nobili et Doctissimo Iohanni Mollero, pro summma in utroque laurea disputanti

 

Ordire forti proelia dextera

Mollere magni progenies Patris

Quem consili et legum potentem

Hammonius coluit senatus.

5

Numquam clientes deseruit suos

Astraea nec te numine deseret;

Illam tenellis namque ab annis

Cura fuit tibi sola amare.

Mox mox quadrigis provehet aureis

10

Phoebus diem qua Rauraca te Themis

Rubra decorum fronte mitra

Eunomiae sociabit aris.

 

Boni omnis ergo p.

Iohannes Secreta Schotnovius

A Zavorzitz, Praga Boh. M.D.