carmina libraria Michael Scotus, expositio super auctorem spherae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|misc|001


Pompilius Alcialius Placentinus ad lectorem

 

Qui cupit astrigeros gradibus conscendere colles,

      Ad tua se Michael dogmata Scote ferat

Tu solus Uraniae roras in flumine labra,

      Pandis et aethereas tu solus arte domos.

5

Zodiaci numerare locos septemque Triones

      Sydereique doces climata cuncta poli

Nunc ergo iuvenes rutilantem carpite librum

      Nam modicum tanto munere charta petit.

 

 

Ioannis Romagnisii Babiensis ad eundem carmen

 

Stelliferas quicumque studet remeare per oras

      Scripta tua haec Michael condita Scote legar.

Tu veterum non nota prius monumenta recludis;

      Te duce per campos tenditur astriferos.

5

Si modo livor edax aberit censura diserti

      Non poterit famam commaculare tuam.

Vivis et aeternum duces per saecula nomen;

      Virtus cultori praemia tanta refert.