carmina libraria Iohannes Milis, repertorium

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|mili|001


Noscere forte voles quis sculpserit hoc opus aere

      Presserit has chartas quisve caracteribus,

Ne mirere: licet tersum mendisque solutum

      Immune et vitiis hoc opus invenias.

5

Ille quidem Kesler Nicolaus littore Rheni

      Urbs dedit insigne cui Basilea domum.

Ille inquam impensis qui numquam (crede) pepercit

      Lector amice dabit his liber ille fidem

Hic etenim secreta obstrusaque Palladis arce

10

      Fortia iura omnis legulus inveniet.

Comperiet praesens quicquid quaesisse necesse est

      Absenti quamvis nomen ubique gerat.