carmina libraria Gerardus Mercator, atlas minor

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|merc|001


Georgii Buchanani poetae versus inserti

 

Percipias rerum sit quantula portio, verbis

Quam nos magnificis in regna superba secamus.

Partimur ferro, mercamur sanguine fuso

Ducimus exiguae glebae de parte triumphos.

5

Illa etenim moles per se spectata seorsim

Magna quidem; si cum stellati tegmine caeli

Componas puncti instar erit vel seminis, unde

Condidit innumeros senior Gargetius urbes.

Hec illa est hominum sedes, haec illa ferarum

10

Et volucrum domus: hoc angusto e carcere quantum

Surripit Oceani terrae circumfluus humor

Quique per Herculeae irrumpens divortia metae

Europam Lybicus late seiungit ab horis.

Adde huc claustra Arabum, quaeque arctant aequora campos

15

Hyrcanos, huc adde lacus laxasque paludes.

Et quae precipiti labefactant flumina montes

Vertice, vel pigris stagnant immota lacunis.

Dumque haec vi rapiunt, haec orbem gurgite mergunt

Conditur exiguae sub aquis pars maxima terrae.

20

Quod superest magno velut insula parva profundo

Innatat. Haec etiam quantum vel squalet arenis

Vel tumet in vastos sine fruge, sine arbore montes;

Vel nimiis ardet flammis vel frigore torpet.

Vel iacet humano indocilis mansuescere cultus,

25

Vel fecunda malis animantum in funera succi

O pudor, o stolidi praeceps vesania voti!

Quantula pars rerum est in qua se gloria tollit,

Ira fremit , metus exanimat, dolor urit, egestas

Cogit opes ferro, insidiis flamma atque veneno

30

Scilicet et trepido fervent humana tumultu.