carmina libraria Iohannes de Meppis, tractatus de conceptione immaculate virginis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|mepp|001


Accipe iocundo praesul dignissime vultu

      Quod tanti ardenti dirigo corde viro.

Hoc opus exilii tentatum robore mentis

      Perfectum crevit finis ad usque diem.

5

Virginis excelsae forti certamine laudes

      Et stricto luce protegit ense piani

Sed cui me studii cogit delectio fervens

      Tradere primitias o reverende mei

Hoc tua non magnum felix dominatio munus

10

      Clementi haud spernens corrigat oro manus

Virginis exornant librum praeconia sanctae

      Sed tua firmabit dextera sacra pater.