carmina libraria Iohannes Meder, quadragesimale de filio prodigo

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|mede|001


Carmina Sebastiani Brandt doctoris utriusque iuris

 

Si placet, o lector, hunc contrectare libellum,

      Conspicere et totum perlegere usque potes.

Invenies quorsum perducat saeva voluptas

      Et quid luxuries servet iniqua mali.

5

Invenies quantum sit linquere rura paterna

      Natalemque domum seu peregre esse procul.

Comperies rursum pietas quam magna paterna

      Et quam filiolis sit pater ille bonus.

Ille revertentem miseret reducemque receptat

10

      Perducitque domum festaque laeta facit.

Tunc etiam digitos corpus stola candida vestit

      Nec patitur nudos filioli esse pedes.

Quid praedia accumulet? Fuerat qui perdidit olim

      Prodigus atque malus ac scelere implicitus.

15

Nec qui dignus erat caelum patremque videri

      Esse tamen coepit natus ut ante fuit.

Postquam paenituit, postquam sua crimina flevit

      Cognovitque scelus dignus habere patrem.

Qui propter occurrat quod cara det oscula nato

20

      Gaudeat et puerum iam rediise suum.

Hinc tibi summme Deus, tibi laus, tibi gloria soli

      Qui reduci clausas non sinis esse fores.