carmina libraria Iohannes Matius Romiltensis, epigramma de culice Vergilii

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|mati|001


Me referant parvum, cupiantque negare volucrem,

      Necquicquam factum, vel quid inane ferant.

Dicar vel pecudi stimulus, pecudumve magistro

      Ille meo vivit munere, non meritus.

5

Ne pereat recubans pastor meus ictibus hydrae

      Conteror, immeritus deditus ecce neci.

Quassor et ad Stygias tenuis mage differor umbras,

      Pastori factus, non mihi vita salus.

Sed qui me novit maior mihi gratia: summos

10

      Ad caelos laudes pertulit usque meas.

Virgilius: regum tuba clarior ille ducumque,

      Illi materies uber et ampla fui.

Sic vires de me iuvenis exercuit omnes

      Ingenii nervos experiensque suos.

15

Et tu parve pulex nimiumque moleste puellis

      Tale quid es mecum nactus, at ipse minor.

Tu minor atque niger plus quam sim diceris esse

      Quemque vel incautum pressit et atra manus.

Ut parvus fueris, quo sis infestus amicis

20

      Ingenium vati parve dedisse potes.

Estque tibi clarus paulo minor, ac mihi verum

      Pace tua dico forte poeta datus.

Utque minor culice es, sic sit tuus ille poeta

      Inferior nostro carmine parve pulex.