carmina libraria Hannibal Marchisius, Tragedie cristiane, Vincentii Hippolyti praefatio Latina

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|marc|001


Quem legis altisono celebrantem carmine mortem

Illorum Christi pro nomine sanguine fuso

Qui sedes meruere poli, trucis ora Tyranni

Nil veriti, optatos vitae immortalis honores

5

Et peperere sibi victores funere in ipso

Vera cruore suo firmantes dogmata nobis;

Inclyta magnanimum Heroum vel facta canentem

Incensi verae qui relligionis amore

Immortale decus famae meruere perennis

10

Vel tristes miserosve obitus dignosque tyranno

Sanguineo illorum insani qui vana colentes

Numina Christiadas diris cruciatibus ausu

Sacrilego atque odiis vere furialibus acti

Obiecere pios verumque evertere cultum

15

Funditus e terris Christi voluere nefandis

Suppliciis sacro tingentes sanguine terram

Accipe, Posteritas, ut noris. Quae caput effert

Italicas urbes inter cultissima, Siren

Parthenope studiis armorum et nobilis oti

20

Florescens, praeclara parens altrixque virorum

Clarorum semper Musarum grataque sedes

Extulit hunc lucique dedit. Materna vetustum

Nobilitas genus antiquo de sanguine, nostrum

Et de stirpe ducum dedit huic moderamina quondam

25

Qui patriae terrae et regimen tenuere priusquam

Neustriadae inciperent nostris dominarier oris

Surgeret atque uno Siculum sub Principe regnum.

Et par nobilitas e sanguine clara paterno

Fluxit ei prisca ducens ab origine nomen

30

Nortmanna antiquis titulis insignis avorum

Heroumque Ducumque. Piis Tancredus in armis

Maximus heroo cecinit quae carmine Vates

Cognitus invicta et fortis cui dextera bello

Aeternum peperit nomen, pharetratus Orontes

35

Quem timuit victo viditque ex hoste ferentem

Ampla trophea manu palmisque oneravit Idume

Marchisae est Gentis non ultima gloria; et Asto

Hac etiam de stirpe satus clarissimus ipse

Dux bellatorum qui Arabas armavit in hostes

40

Quos fudit quinque et metuendas quinque catervas.

Praetereo hac de gente virosquos nobile Regnum

Subiectos populos iusta ditione regentes

Opppidaque imperiis ipsorum subdita vidit

Praeclaros, virtute armis et pace celebres.

45

Sed genus et proavos et quae non fecerit ipse

Credidit hic non esse sua; atque animum ipse per artes

Excoluit doctas veraeque ad culmina laudis

Direxit multumque diu sudavit et alsit

Gloria perpetuum foret ipsi ut parta per aevum.

50

Hinc rerum valuit rerum cognoscere amore

Accensus Sophiae et rationis acumine mentem

Expoliit studiis Populi queis iure reguntur.

Incubuit prima signans lanugine malas

Et quae dictavit rerum prudentia libris

55

Dogmata Romanum vigilans atque impiger hausit.

Nec tamen omisit pubes quas excolit artes

Patritia et iuvenes generoso sanguine creti

Nunc velocis equi fodiens calcaribus armos

Ora reluctantis fraenis spumantia rexit,

60

Et nunc quadrupedem effusis sublimis habenis

Praecipiti in cursu tenuit cursumque revolvens

Flexibiles rictus modo torsit promptus in auras,

Vel moderans saltus certum illum flexit in orbem.

Et nunc se ad duri accingens certamina Martis

65

Exercet fictas pugnas, modo comminus armis

Adversum hostem urgens et propmptos callidus ictus

Nunc portans nunc adversos ferroque manuque

Eludens velox atque omnes cautus ad astus.

Mox armis positisagiles agitare choreas

70

Immiscet manibus moderatas carmine nexis.

Ipse etiam varios populorum noscere mores

Italiam voluit lustrans Isterque profundus

Qui centum populos augustamque alluit Urbem

Caesaris invicti vidit dans oscula dextrae.

75

Sed petere Aoniae suadebant summa sorores

Culmina Parnassi et fontis sua labra perennis

Proluere illum undis pectusque movebat Apollo

Instillans facilis iuvenili carmina menti

Nil humile abiectumque sonantia. Prima volentem

80

Melpomene ad latices deduxit maxima sacros;

Et mactata manu miseranda Polyxena amantis

Reiciensque suae Crispus scelerata novercae

Vota dolosque italos illustravere cothurnos.

Et magni immensas mox laudes Caesaris ore

85

Grandiloquo aggrediens felici carmine pugnas

Bellaque dum iustis armis sibi debita regna

Austriades repetit confecta et maxima facta

Illius cecinit facilisque ingentibus ausis

Adfuit adspirans et Calliopea canenti.

90

Ipse quoque Augusti Infantis, quem, eheu ! invida fata

Dumtaxat cupidis voluere ostendere Terris

Natali plausit festivo carmina plectro

Deducens rapidisque volans super aethera pennis.

Nunc feriens lyram numeroso carmine Musas

95

Deduxit teneras Sebethi ad fluminis undam

Nostraque cantanti plauserunt littora colles.

Sed tamen assiduo his studiis addictus amoenis

Patricios inter Proceres queis cura tributa est

Annonae urbanae et rerum queis Civis abundet.

100

Vel patrias leges et publica iura tuendi

Iniunctum explevit munus, constans sibi semper,

Nec prece nec pretio motus iussique tenacem

Gratia nulla odium potuit nec flectere mentem

Incensam tantum Patriaeque et Regis amore.

105

Virtutes memorare alias quibus impiger altam

Excoluit mentem pectusque ornavit honestum

Non opis est nostrae.Verae pietatis amori

Addictus puro venerans et corde verendum

Numen cuncta suo quod nutu temperat uno

110

Coelestis Sophiae est semper dictata secutus.

Mascula vis animi mensque imperterrita fortem

Monstravit curamque gerens animumque senilem

Ante annos fovit moderatos pectore mores

Composito. Enituit praeclara modestia fronte,

115

Livor in ore suo nullus, convicia nulla

Atque dolis caruit nullius conscia fraudis

Mens sua, nec vafro latuit sub pectore vulpes

Subdola nec nigro afflavit sua verba veneno;

Extitit at comis facilisque et fidus amicis,

120

Magnanimus, mitis, prudens generosus honestus.

Hinc merito tanto sese Sebethus alumno

Extollit claris et currit laetior undis

Laudibus atque suis decorat se patria Siren.