carmina libraria Baptista Mantuanus, de vita beata opusculum

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|mant|001


In laudem et auctoris et opusculi Epigramma incultum

Cui mens est noscat quo latus calle beatus

      Undique reddatur; volvat hic istud opus.

Excidit (ut fama est) vatis quod divite vena

      Baptistae cunas Mantua cuius habet.

5

Qui sibi persuasit quod de virtute loquutus

      Ipsi qua foelix terque quaterque nitet.

Ante licet tetri limen venisse sepulcri,

      Abnuat in vates Naso Solonque gravis

Inferior dulci Samiorum rex Polycrates

10

      Vita, quem tandem crux scelerata tulit.

Ipsius atque Giges quo non felicior alter

      Ditior hoc quamvis Arras Aglanus erat.

Haud in caeruleum misit rem Nerea vates

      Ut Crates, claro quam dedit ipse polo.

15

Huic licet haud tulerit Midae Croesive caducas

      Res, tamen his longe Demetrium superat

Unde cothurnato quis certat clara Maroni

      Vatis Apollinei fac monimenta legas.