carmina libraria Manilius, astronomicon, comm. Laurentius Bonincontrius

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|mani|001


Ut quos delphinis iaculatur quattuor ignis

Deltoton tribus facibus similique nitentem

Lucem aquilam et flexos artus per lubrica terga

Tum quartum quintumque genus discernitur omne

5

E numero summaque gradu qui iungitur angue

Maxima per minimos censu concluditur uno

Quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni

Respondent alto caeli submota profundo.

Sed cum clara suos advertit Delia cursus

10

Dumque vaga est illa et terris sua lumina condit.

Mersit et ardentis Oryon aureus ignis.

Signaque transgressus mutat per tempora Phoebus

Effulget tenebris et nocte accenditur atra.

Tunc conferta licet caeli fulgentia templa

15

Cernere seminibus desit torvumque micare

Spiritus aut solidis sitque hae discordia concors.

Nec spatium stellis mundo nec cedere summa

Floribus aut siccae currunt per littus harenae.

Sed quod eant semper nascentes aequore fluctus

20

Quot delapsa cadant soliorum milia silvis

Amplius hos ignes numero volitare per orbes.

Utque per ingentes populum describitur urbem

Praecipuumque patres retinet et proximum equester

Ordo locum populumque equitum populoque subire

25

Vulgus iners videas etiam sine nomine turbam,

Sic etiam magno quaedam respondere mundo

Quae naturam facit quae coelo condidit orbem.

Sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis

Sidera sunque gradus atque Omnia iugera ponti.

30

Maximus est populus summo qui culmine fertur

Cuius pro numero vires natura dedisset

Ipse suas aether flammas sufferre nequiret

Totus et accenso mundus fugaret Olympo.