carmina libraria Antonius Mancinellus, carmen de floribus, carmen de figuris, de poetica virtute, vitae carmen

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|manc|001


Antonius Mancinellus Urso Ursiniae domus heroi clarissimo episcopoque Thean. ac Gymnasii almae urbis Rectori quam optimo S.P.D.

 

Urse decus procerum, Romanae gloria linguae

      Unica pierio spesque salusque choro

Nunc ego parnasi venio de culmine montis,

      Palladis auxilio florida serta gerens.

5

Cum tamen ambigerem quisnam domarier illi

      Deberet roseus Cynthius illa dedit.

Si quis in urbe colit musas et Apollinis artes

      Si cui Pallas adest viribus usa suis;

Ursus is est virtutis amans, virtutis alumnus

10

      Ingenio cunctis anteferndus avis

Alter Aristides dictus cognomine iustus

      Vel dictus sapiens primus in orbe Thales

Huic igitur nova serta dato connexa vetustis,

      Floribuis accipiet qualiacumque feres

15

Talibus acceptis propere tua tecta subivi

      Dona gerens: Capias, commoda multa ferunt

Ad te confugiunt quo sint mage tuta favore

      Numinis Urse tuis suscipe quaeso libens.

Sic tua sublimi cingantur tempora mitra

20

      Sic videas regni saecula laeta tui.