carmina libraria Aldus Manutius, Herculis Strozae epitaphium (operibus poetae adiunctum)

Reference basis text: Venetiis, Aldus Manutius, 1513


Hospes, licet alio hinc propere eundum tibi,

Rogo hoc legas carmen: scio miserabere,

Humanitas quae est tua. Poetae hic sunt sita

Ossa Herculis Strozae, poeta qui satus

5

Patre est Tito. Quod si cupis conoscere

Qualis poeta uterque, queis honoribus

Quantisque praeditus fuerit in patria,

Quamque incliti Stroza orta gens maioribus,

Longum id foret narrare: id e libris potes

10

Cognoscere, hospes, quos pater, quos filius

(Nam excusi habentur) fecit excultis modis.

Cantavit Anthiam atque Phylloroen pater,

Quosque tulit heroas familia Estensium,

Invisaque arma matribus; Lucretiae

15

Hic Borgiae laudes, decus, quae heroidum,

Quot sunt, fuere, quotque erunt. Hic et deos

Canebat et gigantas et bella horrida

Ac multa alia, cum rapitur. Heu, fata impia!

Egisset integram vel aetatem alteram,

20

Non sua minus gauderet hoc Ferraria

Quam aut Mantua Marone aut Catullo nobilis

Verona Venusiove Horatio suo.

Heu ter quater crudelis, heu fata impia!

Monimentum et ipse exegit aere perennius

25

Atque altius pyramidibus regum, Iovis

Quod ira numquam diruet tempusve edax

Aut aquilo impotens malive ignes: virum

Nam sibi dicatum oppetere Pierides vetant.

Sed mulierum quae est gloria et honor, Barbara

30

Taurella coniux quam pientissima voro et

Vna ut quiesceret ipsa, donec corporum

Erit excitatio sibi hoc viva posuit.

Hoc te volebam scire; iamque abi et vale.