carmina libraria Aldus Manutius, rudimenta grammatices Latinae linguae

Non mihi per scopulos aut devia parvus Iulus

      Ducitur, Aonias ebibiturus aquas.

Est via per placidos colles, per florea rura:

      Huc iter ad Musas perbreve carpe puer.