carmina libraria Lucretius

Reference basis text: Parisiis ex Lugduni, Gulielmi Rovillii et Philippi G. Rovillii, 1564


Io. Auratus in Lucretium a Dionysio Lambino restitutum

 

Immortalia si mortalibus ex elementis

Non est ut possint ulla ratione creari

Mentis opusque tuae sunt carmina docta Lucreti

Quae tu de rerum natura pangere pergis

5

Miror te mortalem animi studuisse probare

Mentem talia quae scripta immortalia condat.

Nam si quas maculas iniuria temporis (ut fit)

Chartis forte tuis alleverat, ilicet, illas

Vt quondam Cicero, sic nuper mente sagaci

10

Detergens Lambinus in antiquumque nitorem

Carmina restituens docuit vivacius esse

Mente nihil scriptis, dare quae sit idonea vitam.

Denique qui possit non immortalis haberi

Vis animi quae immortalem dat carmine famam

15

Atque sibi atque aliis? Tibi ut olim clara propago

Memmi, cuius adhuc per carmina vatis amici

Gloria viva viget mage quam per clara trophaea

Aut tabulas pictas aut erepta urbibus aera.

Nunc certe tanto post tempore Memmius alter

20

Ipse colens Musas, illasque colentibus aequus

Nominis immortale decus sibi sentit oriri

Atque alii pariter quibus, o Lambine, labores,

Ipse tuos in restituendo vate vetusto

Consumptos immortali cum laude dicasti

25

Aeternum aeterni monimentum et pignus amoris

Atque animi simul aeterni senioque carentis

Argumentum in gens contra facunda poetae

Dicta magis quam plena rata ratione fideque.

Sed non ingenii miremur acumina linguae

30

Flumina miremur; pietas sua sidera servet.