carmina libraria Lucanus, de bello civili pars prima

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|luca|001


in novam M. Annaei Lucani editionem ex accurata cura et industria Clarissimi viri D. Corneli Schreveli Gymn. Lugd Batt. Rect. Dignissimi

 

Sic iterum Lucane redis de vespere sero

      In medium et solito pulchrior ore nites.

Committens socerum et Generum discordibus armis

      Et quam sit fratrum gratia rara docens.

5

O utinam cunctos quos Lumen amabile solis

      Adspicit, haec pudeat monstra pudenda sequi.

Sub quorum auspiciis laevis ac peste nefanda

      Olim praeclari tot periere Duces.

Exemplis Iule noces. Nocet aemula virtus

10

      Sceptrorum et regum non bene iunctus amor.

Sit procul a nostris bellum hoc civile Batatavis

      Nec coeant gener hinc, nec socer inde malus.

Corduba Schreuelio statuas et marmore pone

      Tam Pharsalica qui movet arma manu.

 

Reinerus Neivhusius I.C. Gymn. Alc. Rector, 1658