carmina libraria Christianus Longomontanus, astronomia Danica

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|long|001


in opus Astronomicon Christiani Longomontani in Regia Dan. Academia Professoris, epigramma W. Festovii

 

Quantum orbis reliquias excellunt sidera partes,

Tantum aliis rerum a studiis ea cura recessit;

Corporibus mundi dominantur ut omnibus astra,

Astrorum cunctis sic alta peritia scitis.

5

Hac superare via magna et miranda professos

Te Christiane alios reliquis praestantior una

Uranie Musis raro heic tua dogmate sancit.

Ipsamet invidies invito hoc ore fatetur.

 

epigramma Casp. Bartholini

 

Viderat Uranie LONGIS DE MONTIBUS ASTRIS

      Lucem, stricturas insolitasque dari.

Addidit: ex mundi corde hactenus astra micarunt

      Danorum rutilant, sed modo Sole novo.

 

aliud

 

Astris illuxit primus Tycho Danicus ille

      Sol patriae et Caeli, nobilitatis apex.

Sol novus illuxit stellis Atlasque secundus

      Sic soles binos Danica terra dedit.

 

ad Cl. V. Solertissimum Mathematicum Christianum Longomontanum Astronomiae Danicae authorem

 

Uraniae quondam Venusinae cultor amorque

      Non temere a longo nomina monte geris.

Ut caelum scandas supponas Pelion Ossae

      Non opus: aggrederis commodiore via.

5

Altos imponis longos mirosque labores

      Monti: mons altus non modo longus abit.

Surgit: sublimem te mundi ad moenia tollit

      Aethere, non minus ac aere datque frui.

Sidera vicinus digito quasi tangis, et ut sunt

10

      Compacta et quorsum quaeque locata vides.

Hinc quae vel veteres vel quae docuere recentes

      Astronomi trutina dexteriore probas.

Et quo quaeque loco sunt quo motusque feruntur

      In coelo, in libris digeris atque moves.

15

Macte nova vir arte (brevi sic itur ad astra)

      Perge poli abstrusas pandere rite vias.

Rex fuat in medio Sol: regia sidera quinque

      Eminus hunc circum et comminus usque meent.

Cynthia tellurem circum sua cornua mutet,

20

      Ambiat et quicquid fit perit aut variat.

Percurrat plebs fixa polo constanter iisdem

      Passibus aetherium nocte dieque globum.

Caetera disponas etiam, ceu videris esse

      Disposita a summo Dispositore Deo.

 

(Nicolaus Georgius Aerylaeus)

 

5. ad Cl. V. Christianum Longomontanum auctorem operis

 

Longava quid non saeculi immutat dies?

Hac lege et ipsa mentium constant bona,

Artesque pereunt et resurgunt denuo.

Haec ora culta, illa squalet sordibus,

5

Quaeque obsolerant enitescunt post modum.

Versare tales tempus atque aevum vices

Quid singulatim testimonio probem?

Tu Christiane, cuius artificem hanc manum

Doctaeque mentis conspicamur circulos,

10

Queis caelum et ipsos pervios reddis polos

Propiusque Borean admoves Deum choro,

Hic esse locuples testis ac notor queas.

Hipparchus etenim et ille sublimis Conon.

Uterque magnum sustulit Uraniae decus,

15

Sed iste Rhodiis ortus, at Conon Samo.

Profectus altum flexit ad caelum caput.

Ptolomaeus intra constitit Nili vada

Facemque claram praetulit nepotibus

Qua certa ad astra niterentur semita

20

Aliique plures docta quos olim viros

Aut Graia tellus, cultus aut Arabs tulit.

Sed hi prius fuere, nunc situ iacent

Et noctis illic cuncta marcent nubilo

Unde et iugales vertit artium chorus

25

Helicenque petiit qua Boreae frigus riget.

Hic natus altae indaginis Copernicus

Inter Prutenos ultimos Germaniae

Non ante trita duxit in coelum via.

Hic Regiomontanus, hic Purbachius

30

Quem mox secutus astricas doctus plagas

Prae ceteris Reinoldus ille Erasmius,

Sed hos et omnes vicit illustris Tycho

Braheus, ille Daniae decus suae.

Vir mente summus ingeniique dotibus.

35

Cui magno Atlanti tu minor praebens manum

Nunc tectiora coelitum pandis sacra

Facisque hiulcum si quid in arte est relliquum

Id docta dextra mensque dedolet cata.

Facisque et istud Danica ut pubes tuo

40

Excita ductu discat hinc mundi vices

Orbemque Phoebes Solis et cursus ratos

Atque hancce propriam vindicet laudem sibi.

O Christiane tuque felix Dania

Quam Graius, Arabs Nilus et Germania

45

Frustra ambierunt frontibus dandam suis,

Haec palma vobis, haec parata est laurea.

 

Iohannes Isacius Pntanus, Regius historiographus.