carmina libraria Iacobus Locher, oratio de studio humanarum disciplinarum et laude poetarum extemporalis

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|loc1|001


epigramma Iacobi Locher philomusi ad lectores

Quisquis ad exiguos nostri dictaminis orsus

      Divertis, rigidum tolle supercilium:

Non mea grandiloquo sunt carmina facta cothurno,

      Sed resonant tenui consociata pede.

5

Hinc procul aufugiat qui Rhinocerontis adunca

      Nare: meos censet dilaceratque iocos.

Scribimus ingenuis quos pagina nostra iuvabit

      In me nil iuris lividus osor habet.

 

 

ad Udalricum Zasium edecasyllabon Iacobi philomusi

Cultor Pyeridum sacrique vatis

Thymbrei fidicen quidem canorus

Mecum concipe basiationes

Quas dant Aonii lacus puellae;

5

Mecum pollice tibiam sonoram

Molli tangito, barbito vel acri

Mecum iam Aeolios modos tonato.

Ad ludos celebres chorosque dulces

Te vates revocant disertiores

10

Ut nectar lepidum bibas et alme

Degustes Veneris cibos amoenos.

Sic altus sapido deum liquore

Mecum Romuleam coles sophiam

Permissisque sacri virecta grata

15

Mecum sedurus arbitre fovebis

Cultor Pyeridum vale benigne.

 

 

tetrastichon eiusdem ad Gabrielem Iorch

Tu quoque Cyrrhei cultor facunde liquoris

      Adsis deliciis deprecor usque meis.

Te revocat pariter socium divina poesis

      Ut mecum lauro carmina digna canas.