carmina libraria Lactantius, opera

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|lact|001


Arguit hic hominum sectas Lactantius omnes

      Septeno falsas codice vera docens.

Sive deum tangat turbato lumine cernens

      Ira furor gemino pernotat inde libro.

5

Et volucrum versu phoenix comprenditur una

      Quae nostro nunquam pascitur alma solo.

Hincque redemptoris nostri non carmina desunt

      Quae positum e tumulo dulce canendo vocant.

Presserat hunc primo mundi caput inclyta Roma

10

      Post regina premit quippe colenda maris