carmina libraria Martinus Kemnitius, enchiridion

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|kemn|001


reverendo viro Ioanni Zangero Oenipontano patri suo colendissimo

 

Saepe equidem me care parens hortatus es ante

      Ut mihi sit curae religionis honor,

Et studeam in primis vero pietatis amori

      Nempe colens toto pectore rite Deum

5

Postquam nostra capit nullos industria fructus

      Ni timor et cultus nos regat ipse Dei,

Haec quia docte pater toties mihi pectore toto

      Inculcas, cur non obsequar ipse tibi?

Quando opus hoc igitur pietatis semina tradit,

10

      Nec non aeternae verba salutis habet,

Hoc vigili versabo manu noctesque diesque,

      Hoc mihi depositi nobilis instar erit.

Tu pie Christe meus puerilibus annue coeptis

      Irrorans mentem Flaminis igne sacri

15

Ut dum Pierias me nunc iuvat ire per artes

      Nominis in laudem cedat id usque tui.

 

Melchior Zangerus