carmina libraria Hieronymus de Vallibus, Jesuida seu de passione Christi

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|jesu|001


epigramma Iacobi Locher Philomusi in Iesuidem Hieronymi de Padua ad lectorem

 

Qui legis altiloqui Latialia scripta Maronis

      Et rerum quicquid Martia Clio canit;

Qui legis Oedypodas, qui syrmata cuncta revolvis

      Et molles elegos qui legis et satyras.

5

Qui teris et soccos referas dum phasma Menandri

      Et legis annales historiasque simul.

Pone modum studiis ac ethnica plectra reconde

      Ut Christi sacro tempore gesta legas.

Est tibi Hieronymus moesta cum voce legendus

10

      Et contemplatus sit manuale tui.

Qui poenas, colaphos mortem deflevit Iesu

      Carmine qui planxit vulnera sputa crucem.

 

epitaphium Salvatoris quod est fixum ad sacrum sepulchrum in Hierusalem

 

Sum deus ex aevo, carnem sumpsi sine naevo.

Plebs mea me ligno fixit, prodente maligno.

Aspice plasma meum qui transis ante sepulchrum,

Quo triduo iacui cum pro te passus obivi.

5

Quid pro me pateris, aut quae mihi grata rependis?

Sum Deus. Es pulvis, sed regnes si mihi servis.

Pro te passus ita, pro me tu prospera vita,

Pro te plagatus, pro me tu terge reatus.

 

ad eundem endecasyllabon

 

Lugubres modulos tibi dicatos

Flentes suppliicium tetrum crucemque

Christi salvifici legas precamur

Casto pectore sobrioque gestu

5

Et summo referas deo benignas

Grates, qui miseros pius redemit

Mortales laqueo Iovis retentos

Inferni roseo cruore Thomae.

 

carmen directe lectum laudat retroactum, vituperat Philomusi

 

Dexteritas fidei, non vani gloria mundi,

Virtutum specimen, non luxus spurca libido,

Convictus tenuis, non turgens venter omento.

Haec tibi clara dabunt laudis monumenta perennis.

 

ad sepulchrum Christi epitaphion a Philomuso compositum

 

Siste parum quisquis sacri monumenta sepulchri

      Cernis et aeterni fixa tropaea Dei.

Hic iacuit Christi laceratus corpus et artus

      Contusi. Flagris hic iacuere pedes.

5

Hic caput impressum spinis duraque corona

      Membraque signatis hic iacuere notis.

Hic iacuit magni plastes et conditor orbis

      Astrorum princeps caelituumque parens.

Funde pias lachrymas. Tumbam qui conspicis altam

10

      Et corpus Domini fletibus usque riga.