carmina libraria Guido Iuvenalis, interpretatio in Laurentii Vallae elegantias latinae linguae

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/CARM_LIB|iuve|001


Iohannis Aegidii carmen ad Guidonem Iuvenalem

 

Dignus amicorum celeberrime Guido meorum

      Gratior hibleo cui fluit ore lepos.

Postulat ecce breves studiosa iuventa libellos

      Quos tuus ingenua condidit arte labor.

5

Invida quid trepidas latrantis murmura linguae?

      Sollicito timidos excute corde metus.

Non gravior nasus poterit nec criticus unguis

      Nec ferus excultum carpere livor opus.

Huc si censor adest suspensa nare protervus

10

      Uda fatigatis littora bobus arat.

Qui se aliquos credunt mala toxica fundat in illos

      Non facit ad lepidum lingua canina virum.

Gratus erit rudibus tenerisque libellus alumnis

      Liquerit ut domini scrinia stricta sui.

15

Nec ferat ad patrias gratissima munera sedes

      Inter delicias lenta iuventa suas.

Scilicet in parvis nonnula est gratia rebus

      Saepe nitet vili mensa secunda mica.

Externos igitur iubeat tua carta penates,

20

      Non semper patrio est saepe tegenda lare.

Hoc ego non dubios inter memorandus amicos

      Et bonus hoc docili postulat ore puer.

Postulat hoc Besson florenti Antonius aevo.

      Pars dilecta tuae qui fuit ante domus.

25

Parvus et instanti contendit voce Iohannes

      Quem tulit e fausto terra Britanna sinu.

Sedulus hoc ludi iam rauca voce magister.

      Cultaque Parisii tota iuventa soli.

Impia si tenues contemnit lingua libellos

30

      Corde ex ingenti Guido probandus erit.

 

 

ad Henricum du Vergier

 

Henrice Parisii non infima cura senatus

      Quemque Palatinum laudat amatque forum.

Carta tibi totiens multis optata diebus

      Editur ingenio grata futura tuo.

5

Qua veterum fient antiqua volumina vatum

      Sensaque phebea lucidiora face.

Imbribus ut tepidis arentia semina surgunt

      Ut sterilis pingui pullulat herba solo.

Hunc rudis hic tenerae si lingua polita iuventae

10

      Hibleos docili fundet ab ore suos.